VIGILII TRIDENTINI EPISTOLA

AD IOHANNEM CHRISOSTOMUM

 

Incipit sancti Vigilii episcopi de laudibus beatissimorum martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiæ per Iacobum virum illustrem ad episcopum Iohannem urbis Constantinopolitanæ pervenerunt.

 

Ad sanctas aures novus caritatis hospes non aliter applicarem, aut verecundiam primatus non provocatus impellerem vel imbuerem ignotus alloquium, nisi provocaret et præmium. A nomine itaque apostolico, frater carissime, petentis tenor atque epistolæ incipiet plenitudo, ut facili confinio intelligas quod martyrum præmia subsequantur.

Iacobus etenim, desideriorum cælestium vir fidelis, comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, sanctorum recentium e vapore fumantium reliquias postulavit: reclinaturus dixi, quia deponi non potest quæ apud Deum dignitas cumulatur. Cui ego satis timidus, ne parum prudens, cauta mecum dispensatione luctatus quominus distributor idoneus, pæne dum vereor denegavi: quod semper debet ut quis vereretur expendi, feceram. Confiteor multorum privato timore iacturam, nisi ad Iacobum respexissem, sancto Iohanni per quædam alimenta reverentiæ traditurum, ut delegato amore per religiosa vocabula martyres deferrentur, ut plus martyribus deferretur et iterum sanguine iungeretur non peregrina germanitas. Hæc quoque inter cætera opinionem fidei libenter accipiens, quæ bene in meo mærore ridebat at, tantum distuli, non negavi.  Distuli, ut iterum lentitudo a mea parte procederet, qui sequi meos comites mínime meruissem. Confiteor optavi; sed non est in solo desiderio corona iustitiæ.

Nunc autem, si devexus ordo non erit auribus sitientis, a regionis situ vel itineris inchoabo, summa rerum vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius defluat inundatio meritorum, si ad originem fontis capaci amore pervenias.

Positus namque cui inquilinum est Anagniæ vocabulum locus, vigintiquinque stadiis a civitate divisus, arduus tam perfidia quam natura, angustis faucibus interclusus, uno pæne aditu relaxatus, iter iam tunc martyrum dicas; qui resupinus molli dorso, valle ex omni latere residente, castellis undique positis in coronam, vicinis sibi perfidia conspirante spectaculi genus exhibet scena naturæ. Causa loco deerat, sed fuit causa Christus idonea, ut daret diaboli ludum pompa martyrii.

Non sit auribus audientis locorum otiosa relatio. Fuit enim sibi semper male socius concavus in nuntiis consonus locus, ad quem cum Christi primum militia conscendisset, tubis sæpe excita truculenta gentilitas æmulo furore belli clangoribus inflammavit. Verum unum genus fuit sanctorum pugnæ perfectum: omnia sustinere, lacessitos cedere, patientes ferre passuros, privata mansuetudine furorem publicum refrenare, vincere detrectando; sed prædestinata gloria maturi exitus titulis perurgebat quos debitus ordo pepererat. Nam, prætermissis ambagibus et longis anfractibus amputatis, ea tantum referam, quibus est virtus nutrita martyrii, damnum laudis allaturo compendio.

Cum adhuc esset in supradicta regione nomen Domini peregrinum, neque ullum signum esset quod signaculum demonstraret, fuerunt hi tunc numero, nunc merito singulares advenæ tam religione quam gente, a quibus non immerito Deus prædicaretur ignotus, longa temporis quieti conversatione compositi, dum nulla fidei utilitas titillaret. Verum nunc, si causa in Deum surgentis odii requiratur, pacis titulus fuit, quod unus ex his - nomine Sisinnius, in utroque grandævior, in quo esset sola venerabilis et senectus - ecclesiam propriis sumptibus elevavit: fide ditior facultate, locuples spiritu, pauper censu, tradidit ovile pastori. Factus est cuius erat conditor excubator, sed fuit lupis ovile contrarium: invidit ruina diaboli culmen erectum. Hæc fuit sors prima martyrii, ut oves, dum agnam persequuntur, occiderent.

Addita est, velut hostia, illa Deo iustior causa, quod - cum lustrale malum circa fines agrorum ducere cuperent scena ferali ac sata nascentia tam protererent quam foedarent, Christi quoque germina calcaturi, luctuosis ornatibus coronati, ululato carmine diaboli, diversarum pecorum pompis erectis in Deum tyranni de vexillis - nuper de sua gente conversum victimas dare cogebant operibus tenebrarum. Quod cum Domini ministri sine suo reatu fieri vix viderent assistentes, ipsi quoque operibus iubebantur communicare confusis. Oppignerata sunt illa die sanctorum corpora cæde funesta, dilata tamen palma victoriæ.

Hic conferre, frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur esse martyrium humilitate susceptum, quia vile putatur bonum omne quod præsens est, cum novum sit atque mirandum, sine invidia temporis suscitatum et ita completum, ut nec ante quid præcesserit nec sequatur, sed sit singulare quod solum data consummatione. Conclusam ovem qui a prædone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus. Et fugit conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit. Nam quid aliud egit Magister et Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores? aut agnus, nisi ut agnam defenderet? ut pro ovibus pia victima consumaret?

Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham nec furabor, quia nec aliena velle martyrum est, nec fallere sacerdotum; nisi quia impossibilem me ut insequendo, ita confiteor referendo; et in hoc minimus, quia minora dicturus.

Post vexillum namque diaboli, quod lustrorum - ut retulimus - erat inditium gloriæ mox futurum, una nocte delata ascenditur ad coronam. Nam matutinis horis, aurora rumpente, cæli umbra cedente, manus inopinata sed conspirata colligitur, præustis armata sudibus atque securibus et quod rimantibus diaboli telum ira fecisset; ibique levitis aliquantisin ecclesia depræhensis hymnum iam cantantibus matutinum, fit vasta depopulatio, sæva direptio; profanantur omnia, tam secreta quam divina mysteria; fit postremo præda religio.

Ne quis hoc vulgare putet fuisse certamen, cum aut insensibilia idola a sensibilibus diruuntur aut saxorum moles cum suis molitoribus commoventur, ut de cultore et de colendo incertum habeas quem iudices duriorem. Petra Christus in omnibus vexabatur; angularis lapis reprobabatur a gentibus, probandus iterum mundo sanguine, ædificaturus ruina surgente. Habebat inter ista fides spectaculum suum!

Sisinnii tunc diaconi corpus lectulo tenebatur, confossum ac saucium pristinis quoque vulneribus cum aut ovem ab hostia revocaret aut hostia fieri iuberetur nisi feralibus hostiis consensisset. Tuba percussus qua canticum diaboli personabant: non immerito, qui sonum fidei primum intulerat! Securibus cæsus, qui securem ab infecunda gentilitiatis arbore defendebat! Ac ne longius protraham consummata, emerita - ut diximus - lectuli depræhenditur quiete; confossus, credo, ut privato mysterio ad crucem citius perveniret, paraliticum populum soluturus per lignum funibus alligatum.

Lector quoque Martyrius, confessor consimiliter et assertor nominis sui, qui canticum novum tunc primus et nunc solus in terra aliena cecinerat, inter strepentes et horridos iubilos pastorales iam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi, a diaconis se medicinam vel fomenta contulerat, sanaturus dolores quamvis vulnera suscepturus, revocans animam exiguis haustibus fugientem non corpori, sed geminæ passioni. Verum sanctus, iam martyrii ad Christum itinere destinato, aquæ potus - qui vinum passionis venerat - refutabat, quem vitæ verioris fluenta miscuerant calice propinato. In hac itaque cura depræhensus qui semper de animarum sanitate sollicitus, non sibi soli natus aut sibi soli certe victurus, in horti qui continuus iungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit: est enim - sicut melius nosti - hortus ecclesia, sæpibus mandatorum planta(ta) viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat nec temeritatis sumpsit audaciam confidentia pietatis, sicut in Africanis regionibus dicitur: « Qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt, ambiunt pro timore».

Stetit autem martyr futurus captus liber, intrepidus confessurus, agens gratias vulneratus, saucius corpore, mente securus, cæso capite, privatus baptismate, lotus cruore. Nemo illum sequi meruit, qui fugere putabatur, unde una similisque timoris est secessisse religio et compræhensi iusta confessio: quod illle stetit ut tantum vinceret, ille secessit ne et persecutor in eius gloria deperiret.

De horto ergo futurus martyr adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii, ut purpureum flos locis vernantibus inquilinum non immerito tingueretur rosa novum præcedens martyrii, aut inter albentes liliorum per baptismum comas, rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitæ tacita dictaretur. Transfossus etiam stipitibus, ducebatur ad idolum; sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.

Tertia quoque erga Alexandrum honoratura Deum corona completur. Familiariter invenit aditum, qui ad Christi ianuas excubabat, quo custode  velum templi tecta gentium corda diruperant; a multitudine studiose quæsitus, quia zelo fidei satis omnibus notus, captus - non tamen captivatus - timore, non timuit. Illusus sæpe Christi in hoc quoque discipulus, vivaciorem poenam - si qui maior est in tormentis martyribus labor ac si compensaturus dignitate accessum passionis - sorte promeruit ut nihil in tribus esset inferius. Nam in cæteris furor tormenta non distulit, hunc lenta in Deum poena servavit. Sensit se scire quod sustinebat, spectator corporis sui; et quamvis supradictum ex diacono martyrem illata vulnera distulissent, hunc sibi exhibuerunt tormenta custodem. Iunctis namque et lecto corporibus ac per publicum tractis more canum, sed non ad vomitum reversuris, vivus inter illos Alexander vinctis pedibus ducebatur, per scopulos partes membrorum palpitantium dimissurus, donec ad loci vitæque terminum duceretur.

Itum est post hæc in religiosa fastigia, hoc est alia Dei templa post corpora, stata solo culmina, sacratis facta pyra de trabibus in conspectu idoli veteris Saturni tempestate longæva. Præmissis ignem geminis atquæ germanis ante corporibus, stetit saucius Alexander iterum confessurus, cui præmium vitæ situm est, ut vitam careret, flammam præsentem si velit evadere, si eorum tenebris consensisset. Verum illi, transversa tuenti et impiorum munera reprobanti, contra lucem lux ante oculos fuit: poenam timor poenæ prohibuit, calor fidei reppulit flammam, gradus reverentiam ordo quæque tenuit passionis. Ultimus suscipitur, sed non inter fratres infimus coronatur.

Impletum est, frater, in tribus ministris - nunc vero cælestis lætitiæ convivio collocatis - mysterium Trinitatis, cum et alii potuissent hostia vivaci pati sorte consimili, nisi cuncta trino perfecta numero censerentur. Fuimus enim inter hæc portio forte non minima, et horum causa sumus a gentibus increpati, nec dereliquimus socios; sed electio non habet gradus.

Multa præterea diebus propinquantibus passionis non tantum demonstrata sunt, quam veritate depicta: quæ compendium dimittimus, ut hæc pauca quæ gesta sunt plenius mysteria doceamus, si tamen mecum patienter relegere relata dignaveris ab ipsis cunabulis religionis: quod Sisinnius fuit Cappadox gente vel Græcus, apud vos olim sanguinis primi, fide velox, spiritu magnanimus, laboris prodigus, ad omnia perseverans, metam suam palma concludens non sera, septima repromissionis sorte ventura; iunctus semper copula caritatis, pace concordans, divinæ frena retinens disciplinæ, iugalis tanti populi domitor, Christi index, postremo futuri gregis aut sanguinis genuini, sicut usus magister loquitur rerum, qui ducatum viæ tenens, periculi proscultator audax et auctor agnoscitur, ut secure ponetenus agmina subsequantur. Ita in nostro fidei indice matutino primatus fuit sanguinis et ducatus, qui post demonstratam viam duxit ad vitam aut induxit ad gloriam, seductor salutis, cognitor veritatis, Propheta testante Et index meus in matutino.

Atque ut plus facta mysteria cumularent et indici suo non deesset indicium, cum velut animal traherent sancti Sisinnii corpus exanime, collo aerei testis tinnitum concavum ligaverunt, quod vulgus tintinnabulum vocant. Insultantes corpori, increpantes morti, exprobrantes non vindicem Christum, irridentes Domini discipulum, impleverunt salutare mysterium. Quid enim sibi volunt ille tinnitus aut sequax animalibus utilis sonus, decori quoque congruus, collo suspensus, nisi vox dictaret Christi rauca præconem - rauca clamando surdis - et principem ut gregis ita gentis in omnibus approbaret? Primus enim verbum religiosæ vocis increpuit, primus concavis vallibus personavit adhuc prope brutis animalibus aut certe pecoribus; dux pastus intacti novit <t>innitor auditus florulentæ legis ruminator in gentibus.

Ordine proposito, Martyrii sibi quoque consequens nomen, prophetiam quam tenebat implevit: exposuit vocabuli parabolam, verus in omnibus revelator; adrisit quod vocabatur; nomen meritis cumulavit, statuit natale vocabulum ut origine, sic passione, venturum. Quid bene conscia ortus secreta dissolvam? Quod illo se primum contulit, ad quod iterum martyr intravit, iam paradisi mundam voluntatem ac venerandas sui veris delicias meditatus, amicum flos male hærentes adhuc spinæ sæculi locis viventibus plantaturus, a virgine demonstratus cuius erat hortus.

Quid me iterum ad mysteria facta revolvitis? Illa virgo prodidit, quæ suos tenere semper optavit. Noluit dimittere quem recepit; cultorem, quem probavit, elegit. Iam notitia moris affectu Deum quoque tenuit invitatum in canticis, Salomone dicente: Descendat frater meus in hortum suum. Descendit, et certe descendit: nam exire noluit, quem dives voluntas adamavit quoque tempore passionis, ut rem natam nostris temporibus exprimamus. In horto cum iudæis compræhendit Dominum Schariotes. Nemo de discipuli tali secessione causetur: ita Magister et Dominus invenitur, putatus est hortulanus rigator viventium, plantator animarum. Hoc est ergo intelligentibus non fugientis, sed confugientis auxilium, horti faciem meruisse paradisum.

Alexandro vero quid conferre mysterium mortis potuit, qui totum vivus implevit, nisi quod ad gentis vitium nomen adrisit, ut Alexandria putaretur Anagnia? Privatis religiosa portentis, numerosa dæmonibus, biformis Anubibus idolis, multiformis semishominibus quod est legis irrisoribus, plena Isidis amentia, Serapis fuga blanda, postremo inquilinorum criminummater quin potius noverca, viperarum alumna progenie, subole per venena turgente, quæ nescit concipi nisi patris orbitate lætetur, nescit crescere nisi morte nascatur, nescit vivere nisi nesciverit matrem, ut in fidei conversione malæ sobolis prolis concepta, iactura Dei Patris capite denegato, perfosso nata alvo matris, ecclesia parta per sanctos mortis originem; sed iam damno fecundior, leto vivacior, lætior post mærorem. Nam planum est et plæne perfectum quod est Scripturis dictantibus reseratum: cuncta uno peccato conclusa, ut omnes misericordiam mererentur. Hi sunt centuplicati reditus passionis, suos iam gente reatus absolvit, captivitas liberos fecit, laxavit indulgentia vinculatos.

Coelum tunc consensit in tenebras, lux inhorruit passionem, mentes credo perfide cæcitate confusa. Crede, frater, oculis fratris: umbra quædam nigræ nubis totam texit sive contexuit regionem, proxima terræ fulmina crepuerunt, dirus sæpe fragor intonuit, coruscans rutilus plus umbram peregrinæ - ut ita dixerim - noctis manifestam celare sub nebula veritatem.

Dies quoque honorem prodidit passionis, non tantum refugus sed privatus. Nam sextæ feriæ lux alma processerat, semper post Deum amica martyribus, tenens reverentiam partem adhuc Dominici corporis susceptura per sanctos alumnos famulis præstitit famulatum, æmula nec tamen invida religionis sorte ventura. Sic se asserit Dominus operibus suis, sic se socium præstat in omnibus, ut æqualitate iungatur et tempore.

Spectator - confiteor - fui inter ista mysteria et ad sanctorum cineres excubator, qui particeps esse non merui. Sensi ad quod pervenire non potui; vidi, vix hodieque credulus mihi: excedunt factorum reverentiam relata dictorum, unde Dei erit, frater, asserere quod elegit et testanti testimonium perhibere.

Suscipe nunc, frater, trium munera puerorum, aut tres pueros pro muneribus suis, de camino anheli ignis adhuc propemodum anhelantes incendia. Et nisi invidus flammæ furor seminecis suscepisset, historiæ revixisset exemplum, ita omnia sæpe se simili honore pinxerunt: vox, ros, numerus, caminus. Vox fide consona, ros pluvia, caminus pyra, numerus Trinitatem.

 

Explicit epistola sancti Vigilii ad Iohannem sanctum episcopum Constantinopolitanum de laudibus beatissimorum martyrum Sisinni, Alexandri et Martyrii; quorum reliquiæ per Iacobum virum illustrem ad superius memoratum Iohannem pervenerant.

(da: Dall'Oriente in Occidente: I santi Sisinio, Martirio e Alessandro martiri in Anaunia, Enrico M. Sironi, Sanzeno, Edizioni della Basilica, 1989)

LETTERE DI s.VIGILIO

INTRODUZIONE
A S.SIMPLICIANO

TESTO LATINO - LIBERA TRADUZIONE ITALIANA di d.Vigilio Covi

A S.GIOVANNI CRISOSTOMO

  LIBERA TRADUZIONE ITALIANA di d.Vigilio Covi


Appunti di Vigilio, santo Vescovo di Trento: profilo del Vescovo e aiuto a comprenderne la figura in relazione ai tre Martiri Cappadoci, Sisinio Martirio e Alessandro, venuti come missionari! 

torna a indice